hallo ,
kann mir jemand bei dieser lateinübersetzung helfen !
,, Magne me spes tenet. iudices , bene mihi evenire , quod mittar ad mortem. Nam aut sensus omnes nobis mors aufert, aut nobis in alium locum ex his locis eundum est. Quam, ob rem, si sensus auferuntur et mors altissimo somno similis est, di boni, quantum lucri est mori et quam multi dies reperiri possunt , qui huic nocti anteponantur! Cui si simile est omne tempus futurum, quis me beatior ? Sin autem vera sunt, quae dicuntur, mortem esse mogrationem in ea loca, quae, qui vita cesserunt, incolunt, id multo iam beatius est. Nam cum a vobis excessero, qui iudices haberi vultis, ad eos veniam, qui vere iudices appellentur, ad Minoem, Rhadanmanthum, Aeacum, eosque conveniam, qui iuste et cum fide vixerint. Quanti vero hoc esse putatis, ut cum Oprheo , Hesiodo , Homero colloqui mihi liceat? Equidem saepe mori, si fieri posset, vellem, ut ea, quae dico, mihi liceret videre!
dankeeee